
De
caupónis celéribus Cur multi
hómines libénter ádeunt caupónas céleres?
Quia
in caupóna céleri licet intra breve tempus cibum cápere prétio
módico. Ibi etiam póssumus amícos conveníre atque músicam audíre.
Una intrémus in caupónam célerem!
Cur
tot hómines caupónas céleres frequéntant? Caupónae céleres
aestimántur quia cibi praebéntur celériter, parvo prétio et quovis
témpore. Satis est compositiónem* elígere, lancem súmere, máppulam*
papyráceam, páleam, dénique sedére et... comédere! Insuper caupónae
céleres ubíque inveniúntur, et in magnis et in parvis úrbibus.
Huiúsmodi* caupónae sunt in váriis civitátibus: tuus Hamburgénsis
caseátus eúndem sapórem habet Franciscópoli, Parísiis, Hongcóngi aut
Sydnéii.
Panículus Hamburgénsis in orbe terrárum Inveniúntur
tamen Hamburgénses panículi nonnullárum regiónum próprii*. In India,
exémpli grátia, coméditur Maharaia Mac (Hamburgénsis agnínus), in
Thailándia Samurai Pork Burger (Hamburgénsis suíllus*), In Uruguáia
Mac Huevo (Hamburgénsis ovis fartus), in Iapónia Chicken Tatsuta
(Hamburgénsis carne gallinácea et soia fartus). Hamburgénses
panículi etiam praebéntur Neoeboráci in elegantíssimis caupónis.
Eórum prétium? Quadragínta unum dollárium!
Quot
insunt calóriae? Corpus humánum cottídie eget 2.500 calóriis.
Hae calóriae provéniunt e sáccharis, quibus datur energía, et ex
adípibus, quorum benefício céllulae operántur. Corpus etiam
proteínis eget, quae inveniúntur in carne, in píscibus, in ovis. In
caupónis celéribus cibi multum sácchari et ádipis cóntinent, sed...
parum proteinórum. In caupóna céleri magna composítio cibórum (id
est Hamburgénsis panículus, poma fricta, potuléntum et secúnda
mensa*) plus minúsve affert 2400 calórias et 120 gramma ádipis.
Hómines síngulis diébus* háuriunt círciter nonagénas
calórias.
Duo
Gigántes: Mc Donald's et Burger King Mc Donald's invenítur in
centum vigínti civitátibus atque habet 29.000 caupónas. Mc Donald's
cottídie áccipit quadragínta tres miliónes hóminum. Burger King
invenítur in quinquagínta sex civitátibus. Ibi quotánnis
conficiúntur et vendúntur duo miliárda semis*
Hamburgénsium.
Quid
de te? Amásne caupónas céleres? Amo Non amo
Cur?
Quid
amas? Hi cibi proponúntur in caupóna céleri. Appóne
aestimatiónem inter 1 et 10: Hamburgénsis caseátus () Placénta
Neapolitána () Poma Fricta () Acetária () Panículus
Hamburgénsis () Glácies edíbilis () Crústula ()
Consócia haec aliménta cum recto número
caloriárum:
pro una
lígula quot calóriae
butyrum
108 calóriae sáccharum 37 calóriae socoláta 20
calóriae magónicum 45 calóriae
Glossárium composítio: séries
cibórum huiúsmodi: tales máppula: pannus, quo os
tergetur próprius: qui álibi non invenítur secúnda mensa:
cibus dulcis, qui in fine cenae coméditur síngulis diébus:
cottídie suílla caro: caro porci duo miliárda semis: duo
miliárda et dimídium miliárdum
|