Confirmació del testament de Guillem de Cervera 1173,

26 de feber i 26 d’abril. Església de Santa Maria de Gardeny.

 

Berenguera, viudua de Guillem de Cervera, Berenguer de Boixadors, Arnau de Timor i Iteri juren sobre l’altar de Santa Maria de Gardeny les darreres voluntats de Guillem de Cervera.

  • Original perdut.
  • Còpia del s. XVIII, solta, en paper, dins del Còd. 992 B de l’Archivo Historico Nacional.

Publicacions

  • Altisent, Dipolmatari, 1993, doc. 457, p. 341.1

 

 

In nomine Sanctae Trinitatis. Haec est vera declaratio ultime voluntatis cuisdam defuncti nomine Guillermi de Cervaria, edita auctoritate legis modo secundi ordinis, sub ordinatione Guillermi Ylerdensi episcopi. Unde nos, testes huius conditionis, scilicet Berenguera uxor sua et Berengarius de Boixadors atque Arnaldus de Timor et Yterius, iurando testificamus supra sanctum altare Sanctae Mariae de Gardenio quos hic praenominatur (sic)Guillermus sua mobilia et immobilia ordinavit sic, sicut in testamento quos scribere iussit, et ore suo nobis testibus firmare mandamus et manu sua propria firmamus sicut inferius continetur et videtur esse conscriptum, et priusquam firmavit, suam voluntatem non mutavit nobis scientibus.

Quia nemo in carne positus mortem evadere potest, ydcirco, in Dei nomine, ego Guillermus de Cervaria, pro salute animae meae, facio meum testamentum in plena mea memoria. Quod eligo meos manumissores: Magistrum qui fuit Gardenio, et Magistrum de Enposta, et Raimundum de Tarroia, et Guillermum d’Auquerraz, et Guillermum de Timor, et Berengarium de Boixados, et Bernardum de Montpao, et Arnaldum de Timor, propter hoc quod, si obiero de hac infirmitate, ut habeant licentiam de meis rebus requier et ordinare et consiliare et facere ut mandavero in hoc meo testamento. Yn primis don Deo et ad Sanctam Mariam de Populeto animam et corpus meum ibi ad sepeliendum, et cum corpore meo dono atque trado ad Sanctam Mariam de Populeto turrem de la Menresana cum omnibus suis terminis, et cum omni dominico de iamdicta Menresana, quae est in termino de Iuneda2. Et dimitto ad Caval[er]riam unum cavallum vel L marabetinos, et mea arma, et unum mansum in Acromonte, meliorem quem ibi habeo. Et iterum dimitto Hospitali Ierosolimatalen(sis) ad Villam Grassam unum mansum, meliorem quem ibi habeo. Et dimitto ad Sanctam Mariam de Solsona C solidos, et ad Sanctam Mariam de Monsarrat alios C solidos, et ad Santum Iacobum de Timor in oper ecclesia C solidos, et ad claustrum Sanctae Mariae Sedis Ilerde in oper X morabetinos, et ad Sanctum Rufum in oper X morabetinos, et ad filium meo Guillermum dimitto civitatem Ylerde com sennorivo et cum stacamentis et cum casas et cum dominiciset cum feudos quos pater meos tenebat per regem, sicut pater meus melius unquam habuit et tenuit, scilicet sennorivum et estacamenta habeat per Guilermi Raimundi. Et iterum dimitto filio meo ipsum Castrum Asinorum, et Iuneda, et Verdu, cum suis terminis, et Cervaria, cum suis terminis, et Montolivo, et Acromontel, et Monctornes, et Odena, et l’Espeut, et Rabinat, et Ondara, et Sanctum Antonium et Palerols, et Montleo, totum integriter cum suis terminis quantum habeo vel habere debeo, et sicut pater meus habet, et tenet, sine suo inganno. Et ad filiam meam nomine Audeart dimitto dono omnem honorem de n’Arbert sicut mihi reliquid, et ad Villam Grassam, vel mille morabetinos, quod magis caper voluerit sua voluntate, et si vult caper morebetinos, frater eius paccet illi et teneat honorem, et si capit honorem et de illa se dasanava sine Ynfante legittimi coniugis, honor de ea retornet ad Guillermum fratrem suun; et similiter, si de filio meo se dasanava absque ynfante legittimi coniugis retornet meae filiae, scilicet Audeart; et si de ambobus morientur absque ynfante legittimi coniugis, honor illorum retornet ad fratrem meum Raimundum, filium Guillermi de Cervaria. Et uxorem meam nomine ne Berengera dimitto omnem meum honorem quod sit domna et poderosa quantum stare voluerit cum yfantibus meis sine marito; et si accipit maritum, dimitti illi Iuneda et Verdu quantum vixerit cum marito et sine marito, cum omnibus suis terminis, propter hoc quod iam dedi ad Populetum, sed illa non possit facere aliam suam voluntatem nisi hoc quod explecet quantum vixerit. Et hoc devitum quod pro mea anima relinquo rogo meorum manumissorum, habeat paccatos de duobos vel de tribus de expletis de iamdicto honore. Et alia debita mea rogo ad meum patrem et dominum ut paccet illos meis debitoribus quantos faciam scribere in carta, si illi placet; quod si non fecirit, illi qui remanserint ad paccandum sint paccati de meis exidas de Ylerda er de suis terminis quando filius meus praedictus habebit et tenebit honores. Et si uxor mea capit maritum, commando meos ynfantes et meum honorem integriter in ista carta, sicut dictum est, meis manumissoribus et de aliis meis bonis hominibus. Et si aliquis meorum manumissorum male facerit erga meos ynfantes vel contra testamentum vel vontra homines de hoc quod facere non debeat, exeat de meo testamento, et non sit advocatus iure, sed Berengarius de Boixados teneat meum filium et nutrittat usque ad XII annos, et uxor mea non possit facere aliam suam voluntatem nisi ita, sicut superius scriptum est in ista pagina; et istum honorem quod supradictum est pater mihi reliquid in testamento quod iam fecerat quando feci istum, et si plus mihi reliquid quod non sonat in isto testamento, dimitto meo filio Guillermo. Et qui istum testamentum rumpere voluerit facere non possit, sed in duplo componat cum omni melioratione, et perpetuum firmum permaneat per saecula cuncta.

Facta ista carta testamenti IIII kalendas martii, anno incarnationis Domini millessimo CLXXII.

Sig+num Guillermi de Cervaria. Sig+num ne Berengera, uxor mea, qui hanc cartam testamenti firmamus, laudamus, testesque firmare rogamus.

Sig+num. Sig+num(sic). Sig+num Raimundi de Tarroija. Sig+num Guillermi d’Auquerraz. Sig+num Guillermi de Timor. Sig+num Brengarii de Boixados. Sig+num Bernardi de Montpao. Sig+num Arnaldi de Timor.

Sig+num Iterii, qui hoc testamentum rogatus scripsi.

Factum est hoc sacramentale legaliter in mense aprilis VI kalendas madii3, anno Yncarnationis Domini millessimo CLXXII. Sig+num ne Berengera. Sig+num Berenguer de Boixados. Sig+num Arnaldi de Timor. Sig+num Yterii, qui hanc cartam sacramentalis iuramos, firmamus, testesque firmare mandamus qui viderunt et audierunt quomo ista carta sacramentalis fuit iurata in praedicta ecclesia de Sancta Maria de Gardenio.

Sig+num Guillermi de Anglerola iunior. Sig+num Petri de Monteolivo. Sig+num Geraldi de Torrento. Isti sunt testes visores et auditores.

Sig+num Yterii, qui hanc cartam sacramentalis scripsi ut supra.

 

1 ALTISENT, AGUSTÍ, Diplomatari de Santa Maria de Poblet, volum I ( 960-1177), abadia de Poblet i Departament de Cultura de la Generalitat, 1993.

2 Es conserva el document de l’ 11 d’octubre de 1175 en queGuillem de Cervera fill i la seva mare Berenguera fanla donació efectiva a Poblet, vegeu p. 400, doc. 541 del Diplomatari d’Altisent.

3 Aquesta manera de datar es troba en altres documents redactats pel mateix Iteri.