DE NVPTIIS PHILOLOGIAE ET SAECVLI XXI

Bene aduenistis in cyberneticum librum quem paulatim quotidie crescere uidemus, quo melius hanc dificillimam occupationem docentiae exerceamus, maxime temporibus praesentibus quoniam, quibus in locis doceamus et discamus, nescire possimus. Verum est alterum spatium publicum, quo hodie utimur, nobis esse, sed peritiae causa alterum priuatum malimus, ne retis cybernetica erret neque ubi undeque laboremus habeamus locum.

Itaque elementa et Linguarum Latinae Graecaeque et humanitatis collocare in hoc cybernetico libro statuimus, ut si alterum spatium erret, alterum omnibus prosit. Omnia quae hic publica faciam, materia commnunis est qua omnes uti potestis sine ira et studio. Vobis tamen gratias agam si originis minimam referentiam facietis.

 

 

 

Referre altera spatia, in quibus elementa rerum Romanarum et Graecarum collocata habeo, incipiam arbitrans haec quoque magno usui uobis esse posse non solum si discipuli/-ae, sed etiam si docentes estis et his rebus uti uultis in aulis uel uirtualibus cursibus de hac nostra communi materia. Si accedere his uultis, premete imaginem in qua ego -alter ego- sedeo, sperans fortasse a discipulis intellectum esse quod scriptum in tabula sit.

Bene accipiam omnes quaestiones uel addenda uel corrigenda quae mihi praemissa erunt. Hoc spatium, si uires non desunt, crescet magis in dies, dum docentiae exercendae nouae res utiles nobis esse uideantur, quae discipulis quidem prosint in hac difficillima aeternaque pugna. Nemesis nobis faueat!

Prima luce Discipulis Humanitatum I Discipulis uirtute claris Litterae Romanorum De antiquorum fabulis Sententiae et scientiae
Res Romanae Graecaeque Chronologia de litterarum auctoribus Cyberneticus locus Graecus De lingua latina De Hispania Romana Google locus Classicae Philologiae

 

Si uis in cursu aliquo particeps esse, scribe mihi litteras ad email ut tibi mittam ualidationem uel login

 

 

© Ramón Navarro Jurado - 2021- Tots els drets reservats